라틴어 문장 검색

Simonides, qui scripsit egregium melos, Quo paupertatem sustineret facilius, Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, Mercede accepta laudem victorum canens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.2)
tune me, commilito, Spoliare es ausus?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.7)
astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:4)
Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:1)
Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem seponit ac servat, qui cum victore contendat, sic in senatu sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:5)
quem legatum tribunus ita et intellexit et cepit, ut ex Germania in Pannoniam transeuntem non ut commilito sed ut comes assectatorque sequeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:2)
TRAIANUS PLINIO Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas custodias plures commilitones converti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 201)
Praeivimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate iurantibus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 522)
TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 531)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Nymphidium Lupum, domine, primipilarem commilitonem habui, cum ipse tribunus essem ille praefectus:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 871)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
TRAIANUS PLINIO Solvisse vota dis immortalibus te praeeunte pro mea incolumitate commilitones cum provincialibus laetissimo consensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1011)
TRAIANUS PLINIO Diem imperii mei debita laetitia et religione commilitonibus et provincialibus praeeunte te celebratum libenter cognovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1031)
talis erat qui te curru victore ferebat, vecta peregrinis Hippodamia rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:6)
Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 79)

SEARCH

MENU NAVIGATION