라틴어 문장 검색

quos inter aprica planities Cererique favet densisque ligatur vitibus et glaucae fructus attollit olivae, dives equis, felix pecori pretiosaque picto marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:166)
nam quis non consule tali vilis honos?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:192)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
pretiosior auro sanguis erat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:239)
haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae57)
tum conscius aevi defuncti reducisque parans exordia formae arentes tepidis de collibus eligit herbas et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum componit, bustumque sibi partumque futurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix16)
Lapis est cognomine magnes decolor obscurus vilis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete2)
vile putas donum, solitam consurgere gemmis et Rubro radiare mari si floribus ornes reginae regina comam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae2)
dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis, principibus fecunda piis, tibi saecula debent Traianum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae26)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
spectacula transit regia nec Rubro vilior iste mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIX)2)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
nec tantam vilior unda promeruit gentis seriem:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION