라틴어 문장 검색

Natura enim non nisi parendo vincitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:2)
Itaque id verbis amplius vincere non conabimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:9)
Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et vel tentabit vel exaequabit vel in aliquibus vincet opera solis, per calorem ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:14)
et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:4)
quod si minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:13)
in eo motus congregationis majoris vincit motum hyles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:15)
At in pulvere pyrio immisso vincit motus hyles in sulphure, adjutus motibus hyles et fugae in nitro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:16)
Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:12)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:4)
Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad invidendum aequalibus, cum evehuntur, proni sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:2)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:4)
Itaque regibus non invidetur, nisi a regibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION