라틴어 문장 검색

nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione viae reddi debere idque vel in primis observitare, ut luce clara et die iam provecto et sole florido, vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso sed cuneatim stipato commeatu difficultates illas transabiremus Sed nequissimi fugitivi ductores illi nostri caecae festinationis temeritate ac metu incertae insecutionis spreta salubri monitione nec expectata luce proxuma!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:15)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
"Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:24)
Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:15)
Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
vincam vita patrum vitas
(ARCHIPOETA, II68)
me ieiunum vincere posset puer unus:
(ARCHIPOETA, IV47)
huius ope proelia te vicisse scias,
(ARCHIPOETA, V41)
nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni,
(ARCHIPOETA, VI5)
instituta principum sprevit ausu reo.
(ARCHIPOETA, IX40)
Res est arduissima vincere naturam,
(ARCHIPOETA, X25)
illam nullo temore sprevi neque spernam,
(ARCHIPOETA, X42)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
I. Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem - omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit, - commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:1)
Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION