라틴어 문장 검색

nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장3)
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo vinoque succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장12)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장80)
Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장44)
Si id crurum inbecillitas prohibet, vel gestetur, vel motu lecti concutiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장16)
Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque gravis neque periculosa, per hominis aetatem est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장9)
Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leve est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent (I.4). Quae vero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est (III.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장16)
Raroque fit ut, si biduo vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장19)
Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장25)
Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque vitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장4)
Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장3)
in quo plura longa vitia incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장2)
Diversa autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION