라틴어 문장 검색

Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 9:1)
ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 14:2)
Sepultus est Constantinopoli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:8)
Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 3:2)
Surrexit contra eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita privavit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 154)
Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1713)
Ibi obiit Fastrada regina et in sancto Albano honorifice sepulta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:5)
Balduinus comes moritur sepeliturque in Sithiu monasterio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:1)
Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:2)
Unde egrotare coepit et delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:4)
Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:15)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:4)
Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:1)
Si tibi nunc esset qui debuit esse repertor, Quem limus sepelit, uiueret arte nitor.
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION