라틴어 문장 검색

itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine incipiam scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장59)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
E quibus quae maxime utilia et necessaria iudicavi selegi, et in priore volumine de horologiis, in hoc de expressionibus aquae dicendum putavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장10)
Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique temporibus et utilissimas putavi, in hoc volumine perfeci.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장51)
in prioribus vero novem de singulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장52)
qui enim antiquas membranas tractare solitus est, ipsum orationis contextum quem exhibent ad artis criticae leges exigit, utpote quum contextus ipse adminicula suppeditet quibus decerni possit qui loci genuini sint, qui non sint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.105)
Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:13)
Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말1)
De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem habeant usum, exponere, commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION