라틴어 문장 검색

novies styx interfusa quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4391)
unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7145)
quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6785)
aut certe verum timorem voluit significare, ut separaret ab eo qui ex cupiditate nascitur prosperorum, ut exultantiaque haurit corda pavor pulsans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 882)
dine hunc ardorem mentibus addunt evryale an s. c. d. f. d. c. apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an inpulsu alicuius numinis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1821)
an cupiditate caedis flagrantem?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1964)
quae passus terraque marique num quia audiendo res gestas Aeneae incendatur et ipse ad imitandi cupiditatem?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1624)
alii dolorem alicuius studii ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum volunt, ut Graeci πόνον appellant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3982)
superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 512)
in armis apud armatum, cuius consilium cupiditas victoriae plerumque conturbat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci πόνον appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7327)
sane armorum longa descriptio illuc spectat, ut in eorum cupiditatem merito Camilla videatur esse succensa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7772)
cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procede- rent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fru- ctuosa pomis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 228)
vel 'ardens' ad virus eius vel ad cupiditatem Augusti recipiendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 353)
exilioque domos voluntario, scilicet propter avaritiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5111)

SEARCH

MENU NAVIGATION