라틴어 문장 검색

veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:2)
isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:3)
Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:3)
et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:2)
Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:5)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis - num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:16)
Attuleratque minime vulgare genus dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:4)
Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:3)
aut unde est hoc contritum vetustate proverbium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:6)
quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:5)
quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur - quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet - , certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:6)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION