라틴어 문장 검색

" Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:4)
Carvilio graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixit "quin prodis, mi Spuri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:4)
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, sentin senem esse tactum triginta minis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:9)
" Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:1)
Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:2)
ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:3)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
et, si causa est in argumentis, firmissima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:3)
sin autem in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere animos hominum potest, confero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:4)
consistere vero in meo praesidio sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse videar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:5)
non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:2)
non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:3)
' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:7)
Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION