라틴어 문장 검색

potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:3)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
Scio quanto opere bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles iuvenes dignum aliquid maioribus suis faciant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:1)
et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 17:6)
pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 2:7)
illius unus ante decor, quantum praecedit clara minores luna faces quantumque alios premit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati18)
hibernos citius numeraveris imbres silvarumque comas, vigil idem animique sagacis et citus evolvit quantum Romana sub omni pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti undarum cursus, quid propugnacula poseant aequoris aut longe series porrecta viarum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum40)
sed occurrebat animis quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:2)
quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 109:2)
non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam uolebat;
(아풀레이우스, 변명 19:7)
"huc veniet calidis quantum metit Africa terris, quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer, quanta Leontino turgescit messis acervo quantum Mygdonio committunt Gargara sulco, quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis, Attica Triptolemo civi condebat Eleusin, cum populis hominum glandem liquentibus olim fulva fruge data iam saecula fulva perirent, porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem88)
Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.
(세네카, 행복론, Liber II 130:1)
semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION