라틴어 문장 검색

Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:2)
sed in factis inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui mortifero morbo urgeatur, verum sit Hic morietur hoc morbo, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 27:6)
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 27:7)
Sequitur enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne contingat quidem alia aliam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:6)
Capiet Numantiam Scipio, ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 40:5)
Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:5)
Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:2)
Ita ne praeterita quidem ea, quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apollini nota esse censebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:3)
Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 57:1)
at, si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:5)
quod si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:6)
si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:6)
Quae si ipsae non sunt in nostra potestate, non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:7)
At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:8)
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION