라틴어 문장 검색

et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 1:2)
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 6:1)
Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 7:2)
Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 3:1)
Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:8)
Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 3:7)
At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 7:3)
Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 8:1)
Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 10:1)
Id nobis videbatur Graeca figura dictum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 5:1)
Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest, Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 5:4)
Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 3:1)
ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 2:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION