라틴어 문장 검색

postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 86:1)
moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 87:1)
provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 95:1)
et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 97:2)
priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 98:1)
eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 101:1)
dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introduxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 108:1)
haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in provinciam abiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 112:1)
ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 114:1)
Ab eo quoque spretum consulis imperium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:1)
et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:2)
postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis - nam insuper inridebant - ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 117:1)
haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 119:1)
cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium - nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat - deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria provincia confecta esset si ei videretur exercitum traduceret in Ligures.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 134:1)
simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION