라틴어 문장 검색

Sed neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi neglegenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:4)
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:1)
ego autem saepissime video in causis aliquid mali facere homines minime malos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 303:2)
Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:2)
In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:3)
altera, quam adfert natura causarum, altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:3)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
equidem cum conligo argumenta causarum, non tam ea numerare soleo quam expendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 309:2)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut reflectantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:2)
multo plus sit in reliqua causa laborandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:5)
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:3)
Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis visceribus causae sumenda sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 318:1)
idcirco tota causa pertemptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit utendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION