라틴어 문장 검색

nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:6)
In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:1)
neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 127:1)
nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:1)
Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:1)
nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:2)
domo est egressus non nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 140:4)
et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:1)
Non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 199:1)
adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:3)
In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 206:1)
difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 228:3)
nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 275:1)
quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION