라틴어 문장 검색

Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:1)
isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:3)
Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:5)
alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 1:1)
facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:1)
singularis illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:12)
deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:5)
- sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:5)
regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:2)
haec in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis iure incommodi cadere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:5)
verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 6:1)
in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 2:2)
vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장1)
Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:3)
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum rerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικο`ν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION