라틴어 문장 검색

Expeditae cohortes novissimum agmen claudebant pluresque in locis campestribus subsistebant.
(카이사르, 내란기, 1권 79:2)
Sed eisdem de causis, quae sunt cognitae, quo minus dimicare vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitate etiam in fugam coniectis adversariis non multum ad summam victoria iuvare poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:6)
sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti.
(카이사르, 내란기, 1권 85:13)
Communi enim fit vitio naturae, ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur;
(카이사르, 내란기, 2권 4:4)
Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris.
(카이사르, 내란기, 2권 6:4)
Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant.
(카이사르, 내란기, 2권 6:5)
Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.
(카이사르, 내란기, 2권 14:8)
Eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:10)
Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:12)
Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare et reficere instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 15:1)
Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:17)
Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur.
(카이사르, 내란기, 2권 25:2)
qui omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 35:8)
Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae.
(카이사르, 내란기, 2권 38:3)
multi perterriti profugiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION