라틴어 문장 검색

legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:1)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 332:1)
in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum, C. Decimium, A. Licinium Nervam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:2)
eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 375:2)
cui rescribi non placuit, nuntio ipsius qui litteras attulerat dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 390:1)
haec seniores, quibus nova ac nimis callida minus placebat sapientia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 501:1)
his praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 506:1)
nam ex refectis navibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 510:2)
interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 617:1)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
responderi placuit ita pacem dari si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 687:1)
senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent, eos Carteiam ad Oceanum deduci placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 30:1)
nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 56:1)
interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut quos milites intra praesidia regis Persei haberent eos primo quoque tempore domum revocarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION