라틴어 문장 검색

pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos, inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam qui poterant repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 585:1)
adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant volnera, ab hoste oppressi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 618:2)
ceterum ab omnibus labore vigiliis volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 624:1)
consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non volnus super volnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 653:1)
diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac volneribus vallum sumus tutati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 701:1)
atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 105:1)
multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 384:1)
dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 635:2)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
clamore et audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 86:1)
ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera neque satis inceptu succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 241:2)
tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:1)
ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 435:1)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION