라틴어 문장 검색

Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:6)
Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento ac praemio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:1)
Atque his locis et laudandi et vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 349:3)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
tenere, quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:2)
eidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:7)
Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:5)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
Sed tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem impulisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:2)
Quae est enim alia causa, nisi quod nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime audierunt, morem gerere voluisti?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:3)
Eadem nostra causa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:4)
Tum Caesar 'si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te audire cupiamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:1)
sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem recusandi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION