라틴어 문장 검색

sic litterarum , ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:2)
sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:3)
nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:2)
sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:3)
necesse est enim semper sit posterior qui sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:2)
itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 157:1)
nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:1)
quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:3)
sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:3)
paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:4)
sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:8)
diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 179:1)
aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor diligentia valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:2)
tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit , etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 183:1)
sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION