라틴어 문장 검색

exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 136:1)
caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 146:1)
non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 147:1)
nihilo minus consules provinciam Africam - ita enim senatus decreverat - in sortem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 349:2)
ad hoc dictu parva sed magna eadem in re gerenda momenta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 453:2)
sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 487:3)
ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 528:1)
maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 30:1)
minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 65:1)
nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 131:1)
ante deditionem ex iis legatis qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 190:1)
sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 193:2)
delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 339:1)
ita angustiae minore certamine quam quod animis proposuerant superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris in Elimiam consul se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 455:1)
consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION