라틴어 문장 검색

Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:1)
bene autem mori est libenter mori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:4)
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:1)
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)
Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:4)
Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 4:7)
"Bella res est mori sua morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:4)
Bene autem mori est effugere male vivendi periculum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:2)
In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:2)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:1)
Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 28:3)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION