라틴어 문장 검색

et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 212:1)
copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 224:2)
tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:6)
dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:3)
ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni servit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:1)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)
sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:2)
aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 55:3)
sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 114:2)
at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:2)
et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:5)
Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 179:2)
neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 263:2)
nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 270:2)
quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 277:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION