라틴어 문장 검색

Quin potius, ut coeperam, rogo oro des operam, ne ille se - quod valdissime vereor - a me, ego me neglectum a te putem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:3)
Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:1)
ab isdem teste te peto, ut omnes qui me imitari tanti putabunt meliores esse quam me velint.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 4:2)
Tu vero non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendos putas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 1:1)
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:1)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 1:1)
nisi vero has solas non putant emendandas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 2:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)
Hunc ego invitatus hospitio ut bonum patrem familiae, ut diligentem agricolam intuebar, de his locuturus, in quibus illum versari putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 3:1)
Athenis vivere hominem, non in villa putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:4)
Igitur perquam velim scire, esse phantasmata et habere propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 1:2)
Mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 3:3)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
Est enim, ut Xenophon ait, ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινοσ, utique si te mereri putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION