라틴어 문장 검색

tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 214:1)
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 215:1)
priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 217:1)
tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 221:1)
ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est ut qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 225:1)
Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 225:2)
tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:2)
senatui, ut scirent quam primum quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit ut uter eorum posset Romam ad magistratus creandos veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 265:2)
nihil magnopere quod memorari attineat, rei publicae eo anno consules gesserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 267:1)
ceterum senatum iis non prius dari quam novi consules magistratum inissent placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:2)
Sicinius praetor ut exercitium paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit ut et legionem secundam, quae maxime veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 281:2)
exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 286:1)
itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 287:1)
Comitia consularia in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 289:1)
creati consules P. Licinius Crassus, C. Cassius Longinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 290:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION