라틴어 문장 검색

neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 307:2)
nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 355:1)
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:1)
utrisque tamen novus hostis curam addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:2)
ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas -nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 414:1)
haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 438:1)
T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in novissimos te recipito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 470:1)
huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, ab Lautulis fugisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 482:1)
duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha1)
cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scaenici tune primum facti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha3)
iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:1)
id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 113:1)
deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 137:1)
ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, nova ex exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem relinquerent hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 140:1)
haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION