라틴어 문장 검색

'Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:2)
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:1)
Urbanos qui illa censuerunt putem an miseros?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 3:1)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Num denique omnino una sententia putaretur, quae tam diversa coniungeret?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 18:3)
'qui haec censetis', hoc est qui relegandos putatis, 'in hanc partem', id est in eam in qua sedet qui censuit relegandos.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 19:6)
Quin etiam Domitius Afer, qui illos in nomen assumpsit, reliquit testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeoque postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 5:2)
Amat enim qui se sic amari putat, ut taedium non pertimescat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:3)
Habes, ut puto, iustam excusationem, quam tamen dubito an tibi probari velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 5:1)
Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinere videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 4 1:1)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:4)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)
Tum Satrius Rufus medio ambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam Publicio Certo, si non absolvitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION