라틴어 문장 검색

accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장11)
sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:6)
causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:5)
quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 1:2)
meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte - est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica - , de me silebo, de re loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 1:3)
quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 2:6)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est ordiemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:1)
quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est non esse legata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 3:1)
quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:2)
Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:11)
Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius aedis qui pro- texisset aqua deflueret, id tibi ius videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 7:3)
sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장1)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION