라틴어 문장 검색

praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare et nos in turbae parte fuisse tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 247)
nec mea, si tantum peccata novissima demas, esse potest domui vita pudenda tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 249)
quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis culta sit, esse vetus me tibi cogit onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 331)
idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor, sic tibi sint fratres totaque salva domus, quodque soles animo semper, quod voce precari, omnia Caesaribus sic tua facta probes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 610)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
hoc domui debes, de qua censeris, ut illam non magis officiis quam probitate colas, cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, non poterit credi Marcia culta tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 134)
non semper sacras reddunt oracula sortis, ipsaque non omni tempore fana patent, cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse, et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti, Capitoli more colenda, laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, profectura aliquid tum tua verba putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 163)
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 252)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, in quorum numero me, precor, esse velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 334)
nuper eam Caesar facto de marmore templo, iampridem posuit mentis in aede suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 614)
ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim, fortunae nec meminisse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 43)
protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 54)
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum iam modus et sacrae mitior ira domus, te quoque idem liquido possum iurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 613)

SEARCH

MENU NAVIGATION