라틴어 문장 검색

Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장18)
Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
(불가타 성경, 말라키서, 2장2)
Si posses videre dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo verbo non nostro, sed ipsius, nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:1)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)

SEARCH

MENU NAVIGATION