라틴어 문장 검색

M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:1)
Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:3)
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:2)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:1)
Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:5)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
scribe, ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 23:2)
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 37:1)
Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:3)
His adice quod leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant, sed docent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:4)
itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:9)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 29:4)
In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION