라틴어 문장 검색

universis egi initio, quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:6)
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:1)
forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:3)
sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:3)
qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est non deest profecto, iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:7)
cum ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:3)
etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:5)
si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:1)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 4:1)
de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis est negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:6)
quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:4)
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:3)
impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:1)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION