라틴어 문장 검색

deditum non esse, quoniam non sit receptus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 5:3)
Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 3:2)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:3)
refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσισ dicitur, appelletur Latine status;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:1)
sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR vocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 3:1)
Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 3:3)
quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuaden- dum loci maxime valeant dictum est in eis in quibus de omni ratione dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:1)
35) aut mutavit (324,12 aliquando pro si quando, 346,21 li- berorum pro liberum al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말264)
Est miserum igitur, quoniam malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:3)
quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:11)
apud quos nec te L. Crassus defendet nec M. Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:4)
Quoniam me verbo premis, posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:11)
Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne miseros quidem esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:6)
sed quoniam coëgisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse miserum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION