라틴어 문장 검색

"me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae, quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III18)
illa igitur numquam derexit bracchia contra torrentem, nec civis erat qui libera posset verba animi proferre et vitam inpendere vero.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV38)
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent, si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI44)
huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI91)
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI94)
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni est animus, summitte caput cervice parata ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI101)
iram atque animos a crimine sumunt.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI151)
pars ultima ludi accipit has animas aliusque in carcere nervos, sed tibi communem calicem facit uxor et illis, cum quibus Albanum Surrentinumque recuset flava ruinosi lupa degustare sepulchri, horum consiliis nubunt subitaeque recedunt, his languentem animum servant et seria vitae, his clunem atque latus discunt vibrare magistris, quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi semper habenda fides:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI185)
quod desipis, inde est, inde animi caligo et magna oblivio rerum quas modo gessisti.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI297)
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII12)
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII17)
tanta dulcedine captos adficit ille animos tantaque libidine volgi auditur;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII30)
prima mihi debes animi bona.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII8)
omne animi vitium tanto conspectus in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur, quo mihi te solitum falsas signare tabellas in templis quae fecit avus statuamque parentis ante triumphalem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII55)
deprendas animi tormenta latentis in aegro corpore, deprendas et gaudia;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX8)

SEARCH

MENU NAVIGATION