라틴어 문장 검색

ita dimissis P. Licinio consuli mandatum intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 381:1)
haec Romae acta, nondum profectis in provinciam consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 382:1)
P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conveniendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 509:1)
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 517:1)
praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 518:2)
quem scire mortalium, utrius mentis utrius fortunae consulem ad bellum mittant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 522:1)
cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 524:1)
cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniati agro posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 526:1)
consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:2)
consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 591:1)
sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 595:1)
chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 598:1)
sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 613:1)
consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 636:1)
dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION