라틴어 문장 검색

quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:7)
quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:9)
qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:11)
itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:6)
tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:6)
an est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui non ponendae curae aegritudinis causa serviamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:2)
vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:4)
Quoniam, quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:5)
quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:5)
sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:3)
Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur - , aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:1)
ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:2)
quae si quando adepta erit id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut nihil ei constet, quod agat, ut ille, qui voluptatem animi nimiam summum esse errorem arbitratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:1)
qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:5)
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis - , videamus, quanta sint quae philosophia remedia morbis animorum adhibeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION