라틴어 문장 검색

cum discipulos, hominis quid Filius esset passurus, fido iam praescius ore monebat, nonne fatebatur se cum virtute paterna esse hominem verum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3321)
vir solus perfectus adest atque integer Iesus, cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo perficeret mortale genus virtute perenni.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3329)
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3350)
illa Dei virtus memorabilis est, ut occisus redeat superis surgatque sepultus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3358)
debilitas tamen et violentia morbi virtus mortis erat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3371)
qui corpus istud molle naturaliter, captumque laxo sub voluptatum iugo, virtutis arta lege fecit liberum, emancipator servientis plasmatis, regnantis ante victor et cupidinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium52)
est quippe et illud grande virtutis genus, operire nudos, indigentes pascere, opem benignam ferre supplicantibus, unam paremquc sortis humanae vicem inter potentes atque egenos ducere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium59)
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei, nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae8)
macte iudex mortuorum, macte rex viventium, dexter in parentis arce qui cluis virtutibus, omnium venturus inde iustus ultor criminum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae54)
virtute verbi effecta sunt haec cuncta, nam verbum Deus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias9)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권91)
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권97)
"nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aërias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권142)
"ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu, atque experta Dei virtutem spernere veri."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권152)

SEARCH

MENU NAVIGATION