라틴어 문장 검색

semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)
Mnesilochus Sino est relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 99)
Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 453)
hicine Achilles est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 186)
age, mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre, exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2165)
mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est - sed eccum Palaestrionem, stat cum milite:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 73)
Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS1)
centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장4)
sub caudam subiectus est centaurus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장9)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)
inmitis achilli veteres 'Achilli' declinabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 871)
omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
sane per transitum historiam tetigit, quia constat Priamum, cum ad supplicandum tentorium Achillis fuisset ingressus, dormientem Achillem excitavisse, ut pro filii corpore rogaret eum, cum eum potuisset occidere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4876)
latagum occupat os pro 'Latagi os occupat'. et est Graeca figura, in Homero frequens, ut si dicas ἔκρουσεν *̓αχιλλέα το`ν πόδα, id est Achillem percussit pedem pro percussit Achillis pedem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)
et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 307)

SEARCH

MENU NAVIGATION