라틴어 문장 검색

Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno nomine deceptus, poenas dedit usque superque quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:1)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:1)
At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:2)
nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 128:3)
quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 129:1)
atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 132:1)
nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 132:2)
parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum ircosque dicebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:1)
hoc eo non omisi, quod quidam , quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 276:2)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 286:1)
nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:1)
nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION