라틴어 문장 검색

Attali legatis - nam ii quoque per id tempus venerant - mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:2)
nec Philippus segnius - iam enim in Macedoniam pervenerat - adparabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:2)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)
nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 365:1)
Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus moturos, navibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 374:1)
itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 390:1)
eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 434:1)
nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 459:1)
adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 462:1)
inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:1)
omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:1)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)
Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 534:1)
belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat repetiti causae referuntur hae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha1)
mandatum est, qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha7)

SEARCH

MENU NAVIGATION