라틴어 문장 검색

aut ideo gratam Baccho, quod ibi cum relicta a Theseo Ariadne libentissime concubuerit, cui etiam coronam donavit, quae postea inter sidera collocata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1255)
et bene 'in astra', cuius sidus apparuit, ut ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1585)
caecis in undis incertis, quia sidera non apparebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2002)
nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis pro omnia 'sentis' intellegis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2602)
magnum sol circumvolvitur annum antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2841)
nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, ut tumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior ipse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2879)
item alibi Asilae in decimo cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 35912)
per lauros geomantis, per sidera pyromantis, per praepetes aeromantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 35917)
qui sidera sentis qui es peritus astrologiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3609)
maioribus caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3745)
sidera cuncta notat ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5151)
dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60712)
alii splendorem siderum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1309)
nam 'pernix' pedum est, ut pernicibus ignea plantis, celeritas pennarum est, ut celerique fuga sub sidera lapsae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1802)
caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibi duplices tendens ad sidera palmas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2054)

SEARCH

MENU NAVIGATION