라틴어 문장 검색

dixit item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, nullo apparatu, pure et dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:4)
Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 12:1)
Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 125:3)
"si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 167:2)
dixit enim Q. Lutatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:3)
sic et eorum dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur, ad Q. Caepionis odium, quo erant ipsi propter iudicia abalienati, renovabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:7)
" Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica censori Catoni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:3)
Hic Nasica "homo es impudens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:5)
ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 277:1)
Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:6)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)
tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:4)
cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 68:2)
at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:4)
dies et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION