라틴어 문장 검색

ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)
nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 93:2)
quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 100:8)
ne discipulum abducam, times.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 114:8)
certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:10)
quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:3)
in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere ea difficultas induxit et vulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:2)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne quid habeat iniucunditatis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:1)
umoremque semper habent ad pulverem multaque alia depellenda non inutilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:2)
quibus cognitis multae saepe res hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 163:2)
A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 20:3)
at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:4)
cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:4)
Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION