라틴어 문장 검색

Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:7)
Quicquid depascit oculos uel inhebriat aures, Seducit gustum, nares suspendit odore, Demulcet tactum, retinet locus iste locorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:9)
Ne mentem fermentet opum conuictus, habunde Fundit opes Tytus et munera cogit abire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:12)
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)
Iam lune sonitum fastidit uirginis auris Quam dulcis meliorque sonus seducit, inescans Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:6)
Namque timet dubitatque, timens ambage locorum Seduci, quos ulterius uia porrigit anceps;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:3)
Nec mirum si morbus ad hec contempnit abire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:7)
Huius ad aduentum Fronesis sibi redditur, ad se Dum redit, et totus mentis seducitur horror.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:10)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Vincitur ergo Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:6)
Illic [0437B] mulo dulcibus suae carnis irritamentis, palata seducebat gustantium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:126)
Cur decore deifico vultum decoravi Tyndaridis, quae pulchritudinis usum in meretricationis abusum abire coegit, dum regalis tori foedus deserens, foede se Paridi foederavit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:38)
Thersites Paridem forma mendicat, Adonim Davus, et in Davum totus Adonis abit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:14)
qui palata salsorum seducentes acumine, ut saepe et multum bibant, saepius sitire coguntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION