라틴어 문장 검색

de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:2)
deinde cum in homines ita saevitum esset ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 420:1)
et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 503:2)
"exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:1)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 76:1)
neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem ut vana ad vos afferendo fidem abrogarem mihi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 134:1)
quam perseverantiam in exsequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:3)
Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:2)
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 169)
Perge exsequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2347)
si quid opus est, impera, imperium exequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 32)
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 38)
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3106)
Lorarii Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, decet id pati animo aequo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION