라틴어 문장 검색

quod vitam moror invisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere vides.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:22)
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:17)
huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:7)
absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 145)
Maenius, ut rebus maternis atque paternis fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1513)
Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장8)
Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursus natura perempta resolvat, ut ait Lucretius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 11:2)
en adest gnatis tuis furens noverca, per tuum, si aliter nequit, latus exigatur ensis et perimat duos.
(세네카, 아가멤논 4:22)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
regemne perimet exul et adulter virum?
(세네카, 아가멤논 16:15)
Pater peremptus scelere materno iacet, comes paternae quaeritur natus neci, Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
(세네카, 아가멤논 17:5)
exprome propere, sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:17)
Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 151:3)
Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:2)
Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.36)

SEARCH

MENU NAVIGATION