라틴어 문장 검색

Pompeius autem, ut famam opinionemque hominum teneret, sic pro castris exercitum constituebat, ut tertia acies vallum contingeret, omnis quidem instructus exercitus telis ex vallo coniectis protegi posset.
(카이사르, 내란기, 3권 55:3)
ipse diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 67:5)
Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata.
(카이사르, 내란기, 3권 69:1)
Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se subiceret.
(카이사르, 내란기, 3권 85:1)
His constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 85:3)
Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur.
(카이사르, 내란기, 3권 86:2)
Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 86:5)
Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit.
(카이사르, 내란기, 3권 88:1)
Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:5)
Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque cohortes CX expleverat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:8)
quae tot acie disperserat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:10)
Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII;
(카이사르, 내란기, 3권 89:2)
Sullam, media acie Cn.
(카이사르, 내란기, 3권 89:5)
Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare.
(카이사르, 내란기, 3권 89:8)
Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurreret:
(카이사르, 내란기, 3권 89:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION