라틴어 문장 검색

Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:6)
vidit et indicio reditum crudelis ademit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:5)
Quo postquam venere viri, pars retia tendunt, vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum cupiuntque suum reperire periclum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:2)
E quibus ingenti tendentes bracchia voce "pone age nec titulos intercipe, femina, nostros," Thestiadae clamant "nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor" et huic adimunt munus, ius muneris illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:7)
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:10)
inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus "ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes esse deos" dixit, "si dant adimuntque figuras."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 63:3)
hanc tibi res adimit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:21)
Hic regnum sine vi, sine caede regebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:3)
Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:4)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
quid dubitas ingentem evertere Troiam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:3)
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Troiae fatis aliquid restare putatis, este mei memores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:4)
Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse spem quoque fata sinunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:1)
Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION